The Tabula Contentorum at the end has beenadded to provide an overview of the work's content. SeeTranscriber's Notes at the end of the bookfor more information about this transcription, errors fixed, etc.

De Sunio, Laurio promontoriis — Piræeo, templis ac signis in eo — de Munychio et Phalero portubus — Veneris cultu apud Gnidios — aris Deorum ignotorum, aliisque signis et templis.
In ea continentis Græciæ parte, quæ Cycladas insulaset Ægæum mare spectat, Sunium prominet Atticæ promontorium:in cujus ora portus, in vertice Suniadis Minervætemplum est. Hinc porro navigantibus Laurium ubi olimargenti metalla Atheniensibus fuere, et parva ac desertainsula; Patrocli dicitur, quod Patroclus præfectus Ægyptiarumtriremium, quas Ptolemæus [Ptolemæi] Lagi filiusAtheniensibus auxilio misit, muro eam et vallo muniit,quum Antigonus Demetrii filius ipse cum exercitu agrumpopularetur et maritimam partem classe obsessam teneret.
2. Piræeus vero, antequam Themistocles ad rempublicamaccederet, non navale, sed curia fuit: nam Phalerum(ab ea enim parte ut minimum urbs distat a mari) navalefuerat: unde et Menestheum cum aliquot navibus ad Trojamet ante eum Theseum in Cretam, Minoi ob Androgeimortem pœnas daturum, solvisse, memoriæ proditum est.At Themistocles, pos